- VALLENSES
- VALLENSESdicti sunt Veragri una cum Sedunis, a valle Pennina seu Sedunensi, aliisque vallibus. Unde Octodurum in veterib. Notit. Vallensium civitas dicitur, caput olim Vallis inferioris bas Walais Gall. ut Sedunum superioris haut Walais. Sic a vallibus Pyrenaicis, Vallensis regio in Hispania Tarraconens. nomen accepit, quam Cerritaniae coniugunt Eginhardus et vita Ludovici Pii. Pertinet autem vallis Pennina. de qua prius, a fonte Rhodani, usque ad Drantiae et Rhodani confluentem, Cluver. Hodie Vallensis regio bifariam dividitur, in superiorem, quae priscis Comitatus seu pagus Valdensis, vulgo le Pays de Vaut, continer Bibiscum, Lansannam caput regionis, Nividunum atque Urbam in Helveriis: Vide Vaudi regio: et inferiorem, quae recentioribus Vallesia, de qua infra, German. Wallis serland, accolis le Wallais vel Valley, dicitur: Dispesciturque iterum in superiorem et inferiorem ut retro monitum. Caballiacenses, inter Vallenses inferiores et lacum Lemanum sitos, ubi Gaillardum et Terniacum, Gaillart et Terni, pago Vallensi inferioiri quidam attribuunt. Fuit regio Vallensis inter duas olim provincias divisa, cum Valdensis regio in provinc. Max. Sequanorum, Vallesia autem in provinc. Alpium Graiarum et Penninarum fuerit. Hadr. Veles. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.